monumenta.ch > Plinius > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 135
{XXIX} sunt et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut Taenarius. Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit quam in Italia, e diverso albos Coranos duriores quam Parios, idem Luniensem silicem serra secari, Tusculanum dissilire igni, Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem molas versatiles Volsinis inventas; aliquas et sponte motas invenimus in prodigiis.